Papa Giovanni II

Papa Giovanni II, al secolo Mercurio di Proietto (Roma, 470 – 8 maggio 535), è stato il 56º vescovo di Roma e Papa della Chiesa cattolica. Il suo papato durò dal 2 gennaio 533 alla sua morte. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.
Papa Giovanni II

IOHANNES qui et Mercurius, natione Romanus, ex parte Proiecto, de Caeliomonte, sedit ann. II mens. IIII d. VI. Fuit autem temporibus Athalarici regis et Iustiniani Aug. Eodem tempore vir religiosus Augustus summo amore christianae religionis misit fidem suam scripto cyrographo proprio ad sedem apostolicam, per episcopos Epatium et Demetrium. Ipsis diebus obtulit christianissimus imperator Iustinianus Aug. beato Petro apostolo
scyphum aureum circumdatum de gemmis prasinis et albis
et alios calices argenteos II;
scyphos argenteos, pens. lib. V;
calices argenteos II, pens. sing. lib. V;
pallia olovera aurotexta IIII.
Hic fecit ordinationem in urbe Roma per mens. decemb., presbiteros XV; episcopos per diversa loca XXI. Qui etiam sepultus est in basilica beati Petri apostoli, [VI kl. iun., post consulatum iterum Lampadii]. Et cessavit episcopatus dies VI.

Torna su