Papa Anastasio II

Papa Anastasio II (Roma, … – 19 novembre 498) è stato il 50º papa della Chiesa cattolica dal 24 novembre 496 al 498. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.
Papa Anastasio II

ANASTASIUS, natione Romanus, ex patre Petro, de regione V caput Tauri, sedit ann. I m. XI d. XXIIII. Fuit autem temporibus Theodorici regis. Hic fecit confessionem beati Laurenti martyris ex argento, pens. lib. LXXX. Eodem tempore multi clerici et presbiteri se a communione ipsius erigerunt, eo quod communicasset sine consilio presbiterorum vel episcoporum vel clericorum cunctae ecclesiae catholicae diacono Thesalonicense, nomine Fotino, qui communis erat Acacio et quia voluit occulte revocaro Acacium et non potuit. Qui nutu divino percussus est. Hic fecit ordinationem I in urbe Roma per mens. decemb., presbiteros XII; episcopos per diversa loca XVI. Qui etiam sepultus est in basilica beati Petri apostoli, XIII kal. decemb. Et cessavit episcopatus dies IIII.

Torna su