Papa Eutichiano

Papa Eutichiano (Luni – Roma, 7 dicembre 283). È venerato come santo dalla Chiesa cattolica. Fu papa dal 4 gennaio 275 al 7 dicembre 283. Il suo successore fu papa Caio.

Papa Eutichiano

EUTYCHIANUS, natione Tuscus, ex patre Marino, de civitate Lunae, sedit ann. I m. I d. I. Fuit autem temporibus Aureliani, a consulatu Aureliano III et Marcellino usque in die idus decemb., Caro II et Carino cons. Hic constituit ut fruges super altare tantum fabae et uvae benedici. Hic temporibus suis per diversa loca CCCXLII martyres manus suas sepelivit. Qui et constituit ut quicumque de fidelium martyrem sepeliret, sine dalmaticam aut colobium purpuratum nulla ratione sepeliret, quod tamen usque ad notitiam sibi deuulgaretur. Hic fecit ordinationes V per mens. decemb., presbiteros XIIII, diaconos V; episcopos per diversa loca numero VIIII. Et martyrio coronatur. Qui etiam sepultus est in cymiterio Calisti, via Appia, VIII kal. aug. Et cessavit episcopatus dies VIII.