Papa Eleuterio

Papa Eleuterio (Nicopoli d’Epiro – Roma, 189). È venerato come santo dalla Chiesa cattolica. Il suo successore fu papa Vittore I.

Papa Eleuterio

ELEUTHER, natione Grecus, ex patre Habundio, de oppido Nicopoli, sedit ann. XV m. III d. II. Fuit autem temporibus Antonini et Commodi, usque Paterno et Bradua. Hic accepit epistula a Lucio, Brittanio rege, ut christianus efficeretur per eius mandatum. Et hoc iterum firmavit, ut nulla esca a Christianis repudiaretur, maxime fidelibus, quod Deus creavit, quae tamen rationalis et humana est. Hic fecit ordinationes III per mens. decemb., presbiteros XII, diaconos VIII; episcopos per diversa loca numero XV. Qui etiam sepultus est iuxta corpus beati Petri, in Vaticano, VIIII kal. iun. Et cessavit episcopatus dies XV.