Papa Sisto I
Papa Sisto I (Roma, Roma, 125). È venerato come santo dalla Chiesa cattolica. Il suo successore fu papa Telesforo.
XYSTVS, natione Romanus, ex patre Pastore, de regione Via Lata, sedit ann. X m. II d. I. Fuit autem temporibus Adriani, usque ad Vero et Anniculo. Martyrio coronatur. Hic constituit ut ministeria sacrata non tangerentur, nisi a ministris. Hic constituit ut quicumque episcoporum evocatus fuisset ad sedem apostolicam, rediens ad parrociam suam non susciperetur, nisi cum litteras sedis apostolicae, salutationis plebi, quod est formatam. † Hic fecit ordinationes III per mens. decemb., presbiteros XI, diaconos IIII; episcopos per diversa loca numero IIII. Qui etiam sepultus est iuxta corpus beati Petri, in Vaticanum, III non. april. Et cessavit episcopatus menses II.
† Hic constituit ut intra actionem, sacerdos incipiens populo hymnum decantare: «Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabahot », et cetera.