Papa Liberio
Papa Liberio (Roma – Roma, 366). È stato pontefice dal 352 alla sua morte. Il suo successore fu papa Damaso I.
LIBERIUS, natione Romanus, ex patre Augusto, sedit ann. VI m. III d. IIII. Fuit autem temporibus Constantini filii Constantini usque ad Constantio Aug. III. Hic exilio deportatur a Constantio eo quod noluisset heresi arrianae consentire, et fecit in exilio annos III. Et congregans sacerdotes cum consilio eorum Liberius ordinauit in locum eius Felicem presbiterum episcopum, venerabilem virum. Et fecit concilium Felix et invenit duos presbiteros consentientes Constantio Augusto arriano, nomine Ursacium et Valentem, et damnavit eos in concilio XLVIII episcoporum. Post paucos autem dies zelo ducti Ursacius et Valens rogaverunt Constantium Augustum ut revocaret Liberium de exilio, ut unam tantum communionem participaret, extra secundum baptismum. Tunc missa auctoritate per Catulinum agentem in rebus et simul Ursacius et Valens venerunt ad Liberium. Qui Liberius consensit praeceptis Augusti ut unam tantum participatio communionis conveniret cum hereticis, tantum ut non rebaptizarent. Tunc revocauerunt Liberium de exilio. Rediens autem Liberius de exilio, habitavit in cymiterio sanctae Agnae apud germanam Constanti Augusti, ut quasi per eius interventionem aut rogatu rediret Liberius in civitatem. Tunc Constantia Augusta, quae fidelis erat domino Iesu Christo, noluit rogare Constantium Augustum germanum suum, quia senserat consilium. Eodem tempore Constantius una cum Ursacio et Valente convocauerunt aliquos qui ex fece arriana erant, et quasi facto concilio misit et revocavit Liberium de cymiterio beatae Agnae. Et ingressus Roma, in ipsa hora Constantius Augustus fecit concilium cum hereticis, simul etiam Ursacium et Valentem, et eregit Felicem de episcopatu, qui erat catholicus, et revocauit Liberium.
Ab eodem die fuit persecutio in clero ita ut intra ecclesiam presbiteri et clerici necarentur et martyrio coronarentur. Qui depositus Felix de episcopatum habitavit in praediolo suo via Portuense, ubi et requievit in pace IIII kal. aug. Ingressus Liberius in urbe Roma IIII non. aug. consensit Constantio heretico. Non tamen rebaptizatus est Liberius, sed consensum praebuit, et tenuit basilicas beati Petri et beati Pauli et basilicam Constantinianam annos VI, et persecutio magna fuit in urbe Roma, ita ut clerus et sacerdotes neque in ecclesia neque in balnea haberent introitum. Hic Liberius ornavit de platomis marmoreis sepulchrum sanctae Agnae martyris. Omnes itaque anni Felicis in huius ordine dinumerantur. Hic fecit basilicam nomini suo iuxta macellum Libiae, et fecit ordinationes II in urbe Roma per mens. decemb., presbiteros XVIII, diaconos V; episcopos per diversa loca XVIIII. Qui etiam sepultus est via Salaria, in cymiterio Priscillae, V id. sept. Et cessavit episcopatus dies VI.