Papa Teodoro I
Papa Teodoro I (… – Roma, 14 maggio 649) è stato il 73º Papa della chiesa cattolica, dal 24 novembre 642 alla sua morte.
THEODORUS, natione Grecus, ex patre Theodoro episcopo de civitate Hierusolima, sedit ann. VI mens. V dies XVIII. Hic fuit amator pauperum, largus, benignus super omnes et multum misericors. Huius temporibus Mauricius cartularius, per quem multa mala operatus est Isacius patricius, cum iam increvissent peccata eius beato Petro apostolo ut eos hereditaret ignis inextinguibilis, consilio ductus suprascriptus Mauricius cum ipsis quibus antea devastaverant ecclesiam Dei, intartizavit adversus Isacium patricium et misit per omnes castras qui erant sub civitate Romana per circuitum et congregavit eos et constrinxit se cum ipsia in sacramento ut deinceps nullus ex ipsis debuisset oboedire Isacio neque hominibus eius, quia adfirmabat eum quia sibi regnum inponere voluisset. Audiens haec Isacius patricius eo quod Mauricius cum omnem exercitum Italiae sibi sacramenta dedissent, misit Donum magistrum militum et sacellarium suum ad civitate Romana cum exercitu.
Qui veniens in civitate Romana, omnes iudices seu exercitus Romanus qui prius se cum Mauricio sacramenta constrinxerant, timore ducti, demittentes Mauricium cartularium, omnes se cum Dono fecerunt. Et ingressus Romam, fugit Mauricius ad beata Maria ad Praesepe. Quem tollentes eum de ecelesia, miserunt boiam in collo eius; similiter et omnibus qui in consilio cum ipso fuerunt; inboiati misit eos Ravenna per manus Marini scriboni et Thomati cartularii. Qui ducentes eos pervenerunt iuxta civitate Ravennate in loco qui dicitur Ficuclas, XII miliario a civitate, et ibi decollaverunt Mauricium, quia sic in mandatis acceperant a suprascripto Isacio ut vivus civitate Ravennate non ingrederetur. Et posteaquam decollatus est, levantes caput eius duxerunt eum Ravenua. Videns autem Isacius caput Mauricii, gavisus est et fecit eum ad exemplum multorum in circo Ravennate in stipitem poni; illos autem qui cum ipso directi fuerant, omnes inboiati iussit sub arta custodia in carcerem mitti, cogitans quomodo eos puniret.
Sed cum haec agerentur, mox nutu Dei ipsis diebus percussus divino ictu interiit Isacius et mortuus est. Hii autem qui reclausi erant eicientes de carcere, reversi sunt singuli per loca sua. Audiens hoc imperator quia defunctus est Isacius, misit Theodorum patricium exarchum, cui cognomento Caliopa, ad regendam omnem Italiam.
Ipsis temporibus venit Pyrrus ex Africa, qui fuerat patriarcha Constantinopolitanus, in urbe Roma, ad limina Apostolorum. Qui ingressus, libellum obtulit cum sua subscriptione apostolicae nostrae sedis, in praesentia cuncto clero et populo, condempnans in eodem libello omnia quae a se vel a decessoribus suis scripta vel acta sunt adversus inmaculatam nostram fidem. His itaque ab eo peractis fecit eum munera erogare in populo et cathedram ei poni iuxta altarem, honorans eum ut sacerdotem regiae civitatis. Postea rursus more canis ad proprium impietatis vomitum reppedavit. Tunc sanctissimus Theodorus papa convocans universos sacerdotes et clerum in ecclesia beati Petri apostolorum principis, condempnavit eum sub vinculo anathematis, iuxta mercedem ac retributionem propriae transgressionis, canonicam penam sive depositionem decerpens. Qui praedictus Pyrrus reversusest in partibus Orientis.
Eodem tempore levata sunt corpora sanctorum martyrum Primi et Feliciani, qui erant in arenario sepulta, via Numentana, et adducta sunt in urbe Roma; qui et recondita sunt in basilica beati Stephani protomartyris, ubi et dona obtulit: gabatas aureas III, tabula ex argento ante confessionem, arcos argenteos II. Fecit et ecclesiam beato Valentino via Flamminea, iuxta pontem Molbium a solo, quam et ipse dedicavit et dona multa optulit Fecit et oratorium beato Sabastiano intro episcopio Lateranense, ubi et dona largitus est; fecit et oratorium beato Euplo martyris foris porta beati Pauli apostoli, quem etiam ornavit.
Tuns sanctissimus Theodorus papa scripsit Paulo patriarchae regie civitatis, tam rogans quamque regulariter increpans, necnon per apocrissarios, ut dictum est, pro hoc maxime destinatos praesentaliter ammonentes et contestantes quatenus proprium emendaret commentumatque ad hortodoxam fidem catholicae ecclesiae remearet. Et neque rogantes neque increpantes poluerunt eum a suo conamine quoquomodo revocare:propter quod iusta ob apostolica sede ipse depositionis ultione perculsus est.
Hic fecit ordinationem I per mens. decemb., prasbiteros XXI, diaconos IIII; episcopos per diversa loca numero XLVI. Et cessavit episcopatusdies LII. Qui etiam sepultus est ad beatum Petrum apostolum sub die prid. id. mai.