Papa Leone II
Papa Leone II (Messina o Calabria? 611 – Roma, 28 giugno o 3 luglio 683) è stato l’80º vescovo di Roma e papa della Chiesa cattolica dal 17 agosto 682, giorno della sua consacrazione, alla sua morte. La Chiesa cattolica lo venera come santo.
LEO iunior, natione Sicula, de patre Paulo, sedit mens. X dies XVII. Vir eloquentissimus, in divinis Scripturis sufficienter instructus, greca latinaque lingua eruditus, cantelena ac psalmodia praecipuus et in earum sensibus subtilissima exercitatione limatus; lingua quoque scolasticus et eloquendi maiore lectione politam exortator omnium bonorum operum plebique florentissime ingerebat scientiam; paupertatis amator et erga inopem provisione non solum mentis pietate sed et studii sui labore sollicitus.
Hic suscepit sanctam sextam synodum, qui per Dei providentiam nuper in regia urbe celebrata est, greco eloquio conscripta, exequente ac residente piissimo et clementissimo magno principe Constantino, intro regale palatio eius qui appellatur Trullus, simulque cum eo legati sedis apostolicae et duo patriarchae, id est Constatinopolitanus et Antiocenus, atque CL episcopi; in qua et condemnati sunt Cyrus, Sergius, Honorius, Pyrros, Paulus et Petrus, necnon et Macarus cum discipulo suo Stephano, sed et Polychronius novus Simon, qui unam voluntatem et operationem in domino Iesu Christo dixerunt vel praedicaverunt, aut qui denno praedicaturi fuerint aut defensaverint; sed ut a nunc duas voluntates et operationes in ipsius dispensatoris Christi et Salvatoris Dei nostri dicantur, quam et studiosissime in latino translatavit. Verumtamen suprascriptos defensores malorum hereseos, Macarum, Stephanum, Polychronium et Anastasium, dum nollent a suo recedere proposito, per diversa monasteria sunt retrusi. Qui praedictus sanctissimus absolvit duos viros in percipienda communione, qui de regia urbe cum suprascripto Macaro et ceteris in Romana directi sunt civitate, necdum a synodo anathematizati, id est Anastasium presbiterum et Leontium diaconum ecclesiae Constatinopolitanus in die sanctum Theophaniae, exponentus videlicet per propria scripta fidem suam iuxta quod et sancta synodus determinavit, anathematizantes videlicet omnes hereticus sed et suprascriptos viros conplices, quos sancta synodus vel sedis apostolica anathematizavit.
Huius temporibus percurrente divale iussione clementissimi principis restituta est ecclesia Ravennas sub ordinatione sedis apostolicae, ut defenctus archiepiscopo, qui electus fuerit, iuxta antiquam consuetudinem in civitate Romana veniat ordinandus. Hic fecit constitutum, qui archivo ecclesiae continetur, ut qui ordinatus fuerit archiepiscopus nulla consuetudine pro usu pallii aut diversis officiis ecclesiae persolvere debeant; sed nec Mauri quondam episcopi anniversitas aut agenda celebretur. Sed et typum autocephaliae quod sibi elicuerant, ad amputanda scandala sedis apostolice restituerunt.
Hic fecit ecclesiam in urbe Roma iuxta sancta Viviana, ubi et corpora sanctorum Simplici, Faustini, Beatricis atque aliorum martyrum recondidit, et ad nomen beati Pauli apostoli dedicavit sub die XXII mens. februar. ubi et dona obtulit.* Huius temporibus, die XVI mens. april. ind. XI. luna eclepse pertulit post Cena Domini; nocte pene tota in sanguineo vultu elaboravit et nisi post gallum cantum coepit paulatim delimpidare et in suo reverti.
Hic fecit ordinationem I per mens. iun. die XXVII, presbiteros VIIII, diaconos III; episcopos per diversa loca XXIII. Qui etiam sepultus est ad beatum Petrum apostolum sub die V non. iul. Et cessavit episcopatus mens. XI dies XXII. Qui superscriptus sanctissiumus vir ordinatus est a tribus episcopis, id est Andrea Hostense, Iohanne Pertuense et Placentino Belliternense, pro eo quod Albanensis ecclesia episcopum minime habuit.
* Huius almi pontificis iussu aecclesiam iuxta Velum aureum in honore beati Sebastiani edificata est, necnon in honore martiris Georgii.