Papa Gregorio III

Papa Gregorio III (Siria, 690 – Roma, 28 novembre 741) è stato il 90º papa della Chiesa cattolica, che lo venera come santo, dal 18 marzo 731 alla sua morte. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.
Papa Gregorio III

GREGORIUS, natione Syrus, ex patre Iohanne, sedit ann. X mens. VIII dies XXIIII. Vir mitissimus et valde sapiens, in divinis Scripturis sufficienter instructus, greca latinaque eruditus, psalmaos omnes per ordinem memoriter retinens et in eorum sensibus subtilissima exercitatione limatus; lingua quoque in lectione polita; exortator omnium bonorum operum, plebique florentissime salutaria praedicans, fidei catholicae et apostolicae inmutilate conservari perenniter sua monita salutaria praedicans, corda fidelium corroborans; orthodoxae fidei emulator ac defensor fortissimus; paupertatis amator et erga inopum provisionem non solum mentis pietatem sed studii sui labore sollicitus; captivorum etiam redemptor, orfanorum quoque et viduarum largiter necessaria tribuens; amator religiositatis christianae norme et religiose volentibus vivere et Dei timorem habere in suis praecordiis dilector existens, Deo favente pervenit ad sacrum ordinem presbiterati. Quem viri Romani seu omnis populus a magno usque ad parvum, divina inspiratione permoti, subito eum dum eius decessor de hoc seculo migrasset, dum ante feretrum in obsequio sui antecessoris esset inventus, vim abstollentes in pontificatus ordinem elegerunt.
Fuit autem temporibus Leoni et Constantini imperatoribus, ea persecutione crassante quae per ipsos mota est ad depositionem et destructionem sacrarum imaginum domini nostri Iesu Christi et sancte Dei genetricis, sanctorum apostolorum omniumque sanctorum et confessorum. Pro quibus idem sanctissimus vir, ut ab hoc resipiscerent ac se removerent errore, commonitoria scripta vigore apostolicae sedis institutionis, quemammodum et sanctae memoriae decessor ipsius direxerat, misit per Georgium presbiterum. Quam humano ductus timore non eandem scripta imperatori porregit. Quem revertens secum hic in civitate Romana deducens ipsi sanctissimo pontifici patefecit, confessum se faciens reum culpe. Quem magna comminatione pontifex ipse voluit ab ordine sacerdotali privare. Cui residente concilio et obsecrante tam concilio quamque obtimates ut non deponeretur sed magis idem presbiter penitentiae submitteretur; cui inposita digna penitentia iterum secundo eum cum eadem aucta scripta apud regiam direxit urbem. Sed nequiter argumentata dispositio eorum imperatorum eadem venerabilia scripta in Siciliense insula retinere fecit, nec ad urbem regiam pertransire permisit, sed eundem portitorem pene per annum integrum exilio religavit.
Unde maiore fidei ardore permotus synodale decretum cum sacerdotali conventu quoram sacrosancta confessione sacratissimi corporis beati Petri apostoli, residentibus cum eodem summo et venerabili papa archiepiscopis, id est: Antonino Gradense archiepiscopo, Iohanne archiepiscopo Ravenne, cum ceteris episcopis istius Sperie partis numero [XCIII], seu presbiteris sanctae huius apostolicae sedis, adstantibus diaconibus vel cuncto clero, nobilibus etiam consulibus et reliquis christianis plebibus stantes, ut si quis deinceps, antiquae consuetudinis apostolicae ecclesiae tenentes fidelem usum contemnens, adversus eandem venerationem sacrarum imaginum, videlicet Dei et domini nostri Iesu Christi et genetricis eius semper virginis inmaculate atque gloriosae Mariae, beatorum apostolorum et omnium sanctorum depositor atque destructor et profanator vel blasphemus extiterit, sit extorris a corpore et sanguine domini nostri Iesu Christi vel totius ecclesiae unitate atque conpage. Qued et subscriptione sua solemniter firmaverunt et inter cetera instituta probabilium praecessorum orthodoxorum pontificum annectenda sanxerunt.
Post peractum igitur hoc memoratum superius synodalem constitutum, iterurn misit alia similiter scripta commonitoria pro erigendis sacris imaginibus per Constantinum defensorem; quae similiter ut anteriora detenta sunt, et portitorem earum fortissima custodia constrinxerunt pene per annum integrum. Postmodum autem vim auferentes ei ipsa scripta, comminantes ei post tot temporis custodiam, cum iniuriis remiserunt. Nam et cuncta generalitas isius provinciae Italiae similiter pro erigendis imaginibus supplicationis scripta unanimiter ad eosdem principes direxerunt; quae et ipsa similiter ut anteriora abstulta sunt a Sergio patricio et stratigo ipsius insule Siciliae; ac fere octo menses detenti remissi sunt similiter cum exprobrationis iniuriam portitores. Et iterum faciens adhortatorias litteras pro erigendas suprascriptas sacras imagines et orthodoxe fidei firmitate, direxit per Petrum defensorem apud regiam urbem, tam Anastasio invasori sedis Constantinopolitane quamque princibus Leoni et Constantino.
Hic concessas sibi columnas VI onichinas volutiles ab Eutychio exarcho, duxit eas in ecclesiam beati Petri apostoli, quas statuit erga presbiterium, ante confessionem, tres a dextris et tres a sinistris, iuxta alias antiqias sex filopares. Super quas posuit trabes et vestivit eas argento mundissimo, in quo sunt expresse ab uno latere effigies Salvaloris et apostolorum et ab alio latere Dei genetricis et sanctarum virginum; posuitque super eas lilia et faros argenteos, pensantes in unum libras DCC.
Hic fecit oratorium intro eandem basilicam, iuxta arcum principalem, parte virorum, in quo recondivit in honore Salvatoris sanctaeque eius genetricis reliquias sanctorum apostolorum vel omnium sanctorum martyrum ac confessorum, perfectorum iustorum, toto in orbe terrarum requiescentium. Quorum festa vigiliarum a monachis trium monasteriorum illic servientium cotidie per ordinem existentia atque nataliciorum missas in eodem loco celebrare, instituens in canone ita a sacerdote dicendum: Quorum solemnitas hodie in conspectu tue maiestatis celebrator, domine Deus noster, toto in orbe terrarum. Quam institutionem ie eodem oratorio tabulis lapideis conscribere fecit. In quo faciens pergulam, contulit dona diversarum specierum, id est:

gabatas aureas numero II et alias saxiscas numero V;
cruces pendentes num. IIII;
item cruces similes num. X;
amulas superauratas, paria II, pendentes;
fibulatoria num. V;
coronam auream cum cruce pendentem, in gemmis, super altare;
patenam et calicem aureos, par unum, in gemmis;
aquamanus argenteum par unum et in imaginem sancte Dei genetricis diademam auream in gemmis et collare aureum gemmis, cum gemmis pendentibus, inaures habentes iacinthias sex;
et faciem altaris et confessionem cum regiolis vestivit argento et in tribus lateribus altaris posuit cruces argenteas III, pens. in unum lib. XXXVI;
canistra argentea II;
calicem argenteum I cotidianum;
coronulas argenteas num .V;
et calicem argenteum I, qui pendit in absida ipsius oratorii;
et super eandem absidam cruces argenteas III;
et cetera quae in ornamento pergule seu et vestes altaris ordinata sunt.

Hic fecit in ecclesia sanctae Dei genetricis ad Praesepem per circuitum super columnas regulare candelabrum ad instar ecclesie beati Petri apostoli. Fecit et ibidem in oratorio sancto quod Praesepe dicitur imaginem auream Dei genetricis amplectentem Salvatorem dominum Deum nostrum in gemmis diversis, pens. lib. V.
Hic renovavit tectum sancti Chrysogoni martyris et cameram sive parietum picturas; cyburium etiam de argento seu arcos V, pens. in unum lib. CCX; ubi oblulit:

coronas argenteas IIII;
farocantara II;
patenam argenteam I;
calicem argenteum I;

seu etiam et vestes altaris necnon et vela sirica alba, ornata blattio, circumquaque pendentia. Construxitque monasterium erga eundem titulum, sanctorum martyrum Stephani, Laurenti atque Chrysogoni, constituens ibidem abbatem et monachorum congregationem, ad persolvendas Deo laudes in eundem titulum, diurnis atque necturnis temporibus ordinatam, secundum instar officiorum ecclesie beati Petri apostoli, segregatum videlicet a iure potestatis presbiteri praedicti tituli. In quo monasterio pro sustentatione ibidem ipse sanctissimus vir praedia et dona atque familiam largitus est; et diversi alii fideles et amatores domini Iesu Christi in eodem monasterio sanctorum Stephani, Laurentii, Chrysogoni, praedia et dona devotissime contulerunt.
Simili etiam modo renovavit monasterium sanctorum Iohannis Evangelistae, Iohannis Baptiste et sancti Pancratii secus ecclesiam Salvatoris antiquitus institutum, quod ab omni ordine monachico extiterat nimia incuria distitutum, in quo praedia et dona contulit, et quae invenerat de ipso monasterio alienata, reddtto pretio, in eundem locum restituit. Ubi et congregationem monachorum et abbatem constituit ad persolvenda cotidie sacra officia laudis divine in basilica Salvatoris domini nostri Iesu Christi quae Constantiniana nuncupatur, iuxta Lateranis, diurnis nocturnisque teruporibus ordinata, iuxta instar officiorum ecclesie beati Petri apostoli.
Item imaginem sancte Dei genetricis antiquam deargentavit ac investivit de argento mundissimo, pens. lib. L; item fecit patenam auream magnam cum diversis lapidibus, pens. lib. XXVI; et calicem similiter in gemmis, pens. lib. XXVIIII; similiter et evangelia aurea in gemmis, pens. lib. XV. Fecit autem et tectum a noviter simul et cameram sancti Andree apostoli ad sanctum Petrum apostolum, quam depinxit; et fecit in eadem basilica imaginem auream in gemmis beati Andree apostoli, pens. lib. VIII et intro confessionem vestivit argento, quod deauravit auro purissimo. Hic etiam basilicam sancti Calisti pontificis et martyris pene a fundamentis dirutam novis fabricis cum tecto construxit ac totam depinxit; ubi contulit patenam argenteam et calicem, seu et vestem altaris. Item tectum basilice sanctorum Processi et Martiniani a novo construxit, subposita pila fabricis fortissimis post eorundem sanctorum veneranda corpora, ad firmamentum murorum basilicae sanctse. Item in ecclesia beati Genesii martyris tectum noviter restauravit; ubi et altare erexit in nomine Salvatoris domini Dei nostri, in quo contulit patenam argenteam et calicem, seu coronam argenteam cum delfinis VI, necnon et coronulam auream cum cruce, pendentem super altare. Item in basilica sanctae Dei genetricis quae appellatur ad Martyres tectum vetusta caria demolitum purgare fecit ad purum et eum calce abundantissimo seu chartis plumbeis noviter restauravit et quaeque per circuitum eiusdem tecti fuerat dissipatum novo nitore construxit. Item basilicam sanctae Dei genetricis quae appellatur Acyro, in qua antea diaconia et parvum oratorium fuit, eam a fundamentis longiorem et latiorem construxit atque depinxit. Item diaconiam sanctorum Sergii, et Bachi sitam ad beatum Petrum Apostolum, in qua pridem parvum oratorium erat, a fundamentis ampliori fabrica dilatavit; et concedens omnia quae in usu diaconie existunt, statuit perpetuo tempore pro sustentatione pauperum in diaconiae ministerio deservire. Item in cymiterio beatae Petronille stationem annue dare instituit; ubi obtulit coronam auream, calicem et patenam argenteam, seu alia diversa ad ornatum ecclesie pertinentia. Item accubita quae sunt ad beatum Petrum in ruinis posita a fundamentis noviter restauravit atque depinxit. Item basilica beati Marci, sitam foris muros huius civitatis Romane, via Appia, eius teetum dirutum a novo refecit. Item in ecclesia beati Pauli apostoli mutavit trabes num. V atque totum eiusdem basilicae teetum ab arco altaris et usque ad regias recursit ac restauravit. Mutavit autem trabes in sancta Dei genetrice ad Praesepe num. V.
Fecit vero a novo ecclesiam sanctorum Marcellini et Petri iuxta Lateranis. Etiam et cymiteria beatorum martyrum Ianuarii, Urbani, Tiburtii, Valeriani et Maximi, eorum tectum in ruinis positum a novo perfecit. Huius temporibus plurima pars murorum huius civitatis Romane restaurata est; alimonia quoque artificum et pretium ad emendum calcem de proprio tribuit. Huius denique temporibus Gallensium castrum, pro quo cotidie expugnabatur ducatus Romanus a ducato Spolitino, dans pecunias non parvas Trasimundo duci eorum ut cessaret bella questiones, potuit causam finire et in conpage sanctae reipublicae atque corpore Christo dilecti Concussaque est provincia Romane dicionis subiecta a nefandis Langobardis seu et rege eorum Liutprando. Veniensque Romam in campo Neronis tentoria tetendit, depraedataque campania multos nobiles de Romanis more Langobardorum totondit atque vestivit. Pro quo vir Dei undique dolore constrictus sacras claves ex confessione beati Petri apostoli accipiens, partibus Fraticiae Carolo sagacissimo viro, qui tunc regnum regebat Francorum, navali itinere per missos suos direxit, id est Anastasium, sanctissimum virum, episcopum, necnon et Sergium presbiterum, postulandum ad praefato excellentissimo Carolo ut eos a tanta oppressione Langobardorum liberaret. Eodem tempore necessitate conpulsus exercitus Romani annecti praecepit. Hicque fecit vestes de altare in ecclesia Salvatoris, Dei genetricis, sanctorum apostolorum Petri et Pauli atque Andreae et ceteras in diversis ecclesiis. Nam et in Centumcellensium civitate muros dirutos pene a fundamentis fortissime construere fecit.
Et hoc constituit ut servatam secundum constitutionem quod a collegio sacerdotum coram sacro corpore beati Petri factum est pro celebranda sollemnia vigiliarum atque missarum Christi domini Dei nostri sanctoque eius genetricis, sanctorum apostolorum vel omnium sanctorum martyrum ac confessorum, perfectorum iustiorum, toto in orbe terrarum requiescentium, ut in oratorio nomini eorum dedicato intro ecclesiam beati Petri, sub arco principali, a monachis vigiliae celebrentur et a presbiteris ebdomadariis missarum sollemnia. Hisdemque institutis disposuit ut in cimiteriis circumquaque positis Romae in die nataliciorum eorum luminaria ad vigilias faciendum et oblationes de patriarchio per oblationarium deportentur, ad celebrandas missas per quem praeviderit pontifex qui pro tempore fuerit sacerdotem.*


* Hic fecit ordinationes III per mens. decemb., presbiteros XXIIII, diaconos III, episcopos per diversa loca numero LXXX. Qui etiam venerabilem virum Wilcharium partibus Franciae in civitate Vegenna dato pallio archiepiscopum eum esse constituit. Qui sepultus est in ecclesia beati Petri apostoli, IIII kal. decemb., per indict. X. Et cessavit episcopatus dies VIII.

Torna su