Papa Gregorio II

Papa Gregorio II (Roma, 669 – Roma, 11 febbraio 731) è stato l’89º papa della Chiesa cattolica, che lo venera come santo, dal 19 maggio 715 alla sua morte.

Papa Gregorio II

GREGORIUS, natione Romanus, ex patre Marcello, sedit ann. XV mens. VIII dies XXIIII. Qui a parva etate in patriarchio nutritus, subdiaconus factus, deinde diaconatus ordinem provectus est et cum viro sancto Constantino pontifice regiam profectus est urbem. Erat enim vir castus, divine Scripture eruditus, fecundus loquella et constans animo, ecclesiasticarum rerum defensor et contrariis fortissimus inpugnator.
Huius temporibus Iohannis Constantinopolitanus antistes synodicam misit atque ad eum rescriptis idem usus est pontifex.
Hic trabes in basilica beati Pauli apostoli vetustate quassatas mutavit et maximam cooperuit partem basilice quae ceciderat, et altare a novo refecit et cyburium argenteum quod fuerat ruina quassatum. Sancti Laurenti pariter ecclesiam foris murum sitam, quae travibus confractis ruine iam erat vicina, reparavit; atque aquam fistulis conpagetis post multum tempus in eadem ecclesiam reduxit, diversasque basilicas in ruinis positas innovavit, quas per ordinem dicere longum est.
Hic in Germania per Bonifatium episcopum verbum salutis praedicavit et gentem illam sedentem in tenebris doctrina lucis convertit ad Christum, et maximam partem gentis eiusdem sancti baptismatis lavit unda.
Ipseque sanctissimus papa monasteria que secus basilicam sancti Pauli apostoli erant ad solitudinem deducta innovavit, atque ordinatis servis Dei monachis congregationem post longum tempus constituens, ut tribus per diem vicibus et noctu matutinos dicerent.
Instituit pariter gerocomium quod iuxta ecclesiam sanctae Dei genetricis ad Praesepe situm est; monasteriumque iuxta positum sancti Andreae apostoli quod Barbare nuncupatur ad nimiam deductus desertionem, in quibus ne unus habebatur monachus, restaurans, monachos faciens, ordinavit, ut tertiam sextam et nonam vel matutinos in eadem ecclesia sanctae Dei genetricis cotidianis agerent diebus; et manet nunc usque pia eius ordinatio.
Eo tempore Liutprandus rex donationem patrimonii Alpium Cottiarum, quam Aripertus rex fecerat hicque repetierat, ammonitione tanti viri vel increpatione redditam confirmavit.
Quartadecima tunc indictione signum in luna factum est, et visa est cruentata usque ad media nocte.
Theodo quippe dux gentis Baioariorum cum alios gentis suae ad apostoli beati Petri limina orationis voto primus de gente eadem occurit.
Huius temporibus Anastasius imperator, classe navium praeparata, in partibus Alexandriae direxit contra a Deo destructos Agarenos. Qui ad alium versi consilium, antequam pervenissent ad destinatum locum, ab itinere medio apud regiam regressi urbem, Theodosium orthodoxum inquirentes imperatorem elegerunt atque coactum in solio imperii confirmaverunt. Anastasius itaque cum civibus vel quos potuit de exercitu, munita civitate, Nicea perrexit; illic cum classe, in qua Theodosius fuerat imperator dimicavit, et fere septem milia exercitus sunt interempti. Cuius Anastasii superata pars verbum iam immunitatis expediit, datoque sibi sacramento clericus factus atque presbitet est consacratus. Protinus etiam ut ingressus est memoratus Theodosius regiam urbem, imaginem illam venerandam, in qua sanctae erant sex synodus depicte et a Philippico nec dicendo fuerat deposita, in pristino erexit titulo atque loco; ita ut huius fidei fervore omnis ab ecclesia cessaret quaestio.
Eo itaque tempore fluvius qui appellatur Tiberis alvenum suum egressus sese per campestria dedit; intumuit etiam inundatione aquarum et portam quae Flaminia dicitur ingressus est. Transcendit interea aliquibus locis et muros atque basilicam sancti Marci per plateis se extendit ita ut in via Lata ad unam et semis staturam aqua eiusdem fluminis excrevisset, atque a porta beati Petri usque ad pontem Molvium aquae se distenderet, et iuxta remissam vi ipsius fluminis se dedit. Domos itaque evertit agros desertavit , evellens et eradicans arbusta et segetes. Nam nec serere ipso potuit tempore pars maxima Romanorum; pro hoc inminebat tribulatio magna. Per dies etiam septem aqua Romam tenebat pervasam. A domno itaque papa letaniae crebro fiebant; cumque in oratione persisteret, post octavum iam diem misertus Deus aquam amovit et fluvius ad proprium reversus est alveum.
Cumanum etiam castrum ipso fuerat tempore a Langobardis pacis dolo pervasum; quo audito valde sunt omnes contristati de castri perditione. Adhortans etiam sanctissimus pontifex et commonens Langobardis ut redderent; quod si non adquiescerent, in ira se divina incedere pro dolo quo fecerunt suis scriptis protestabatur. Nam et munera eis multa dare ut restituerent voluit; sed illi turgida mente neque monitis audire nec reddere sunt passi. Unde nimis idem sanctus indoluit pontifex, seseque spei contulit divine, atque in monitione ducis Neapolitani et populi vacans ducatum eis qualiter agerent cotidie scribendo prestabat. Cuius mandato oboedientes, consilio inito, moenia ipsius castri virtuti sub nocturno sunt ingressi silentio, Iohannis scilicet dux cum Theodimo subdiacono et rectore atque exercitu, et Langobardos pene trecentos cum eorum gastaldio interfecerunt; vivos etiam amplius quingentos conprehendentes captos Neapolim duxerunt. Sic castrum recipere potuerunt, pro cuius redemptione LXX auri libras tamen ipse sanctissimus papa, sicut promiserat, dedit.
Hic Hierusalem ecclesiam sanctam quae multo fuerat detecta tempore et circumquaque porticus vetustate quassatos, travibus deductis cooperuit, ac reparavit; ammonem etiam marmoreum in eadem ecclesia fecit, eamque diversis ditavit linteis atque ministeriis.
Eodem tempore nec dicenda Agarenorum gens a loco qui Septem dicitur transfretantes, Spaniam ingressi, maximam occiserunt partem cum eorum rege; reliquos omnes subdiderunt cum suis bonis et ita eandem provinciam annis possiderunt decem.
Undecimo vero anno generalis facta Francorum motio contra Sarracenos circumdantes interemerunt. Trecenta enim septuaginta quinque milia uno sunt die interfecti, ut Francorum missa pontificis epistola continebat; mille tantum quingentos ex Francis fuisse mortuos in eodem bello dixerunt, quod anno praemisso in benedictione a praedicto viro eis directis tribus spongiis, quibus ad usum mense pontificis apponuntur, intra qua bellum committebatur, Eodo, Aquitaniae princeps, populo suo per modicas partes tribuens ad sumendum, ex eis ne unus vulneratus est nec mortuus ex his qui participati sunt.
Hic quadragesimali tempore ut quintas ferias missarum celebritas fieret in ecclesias, quod non agebatur, instituit.
Oratorium sane in patriarchio in nomine beati Petri apostoli diversisque ornatum metallis a nove fecit.
Illis interea diebus Constantinopolim biennio est a nec dicendis Agarenis obessa. Sed Deo eis contrario maxima illie eorum parte fame ac bello interempta confusi recesserunt, Leone principe. Nam et eiusdem civitatis populum trecenta dictum est milia diversae aetatis fuissent necessitate vastatum pestilentiae.
Demum namque propriam post matris obitum in honore sanctae Christi martyris Agathae, additis a fundamento cenaculis vel que monasterii erant necessaria a novo construxit; praedia illic urbana et rustica pro monachorum obtulit necessitate atque ciburium in eadem sanctae Agathae ecclesia a novo construxit.

Eo tempore castrum est Narniae a Langobardis pervasum. Rex vero Langobardorum Liutprandus generali motione Ravenna progressus est atque illam obsedit per dies et castrum pervadens Classis, captos abstulit plures et opes tulit innumeras.

Post aliquod Basilius dux, Iordannes chartularius et Iohannis subdiaconus cognomento Lurion consilium inierunt ut pontificem interficerent; quibus assensum Marinus imperialis spatarius, qui Romanum ducatum tenebat, a regia missus urbe, imperatore mandante hoc, praebuit. Sed tempus invenire non potuerunt. Qui Dei iudicio dissolutus contractus est et sic a Roma recessit. Postmodum Paulus patricius et exarchus missus in Italia; qui denuo ut scelus perficerent, meditabant. Quorum consilium Romanis patefactum, Iordannem interfecerunt et Iohannem Lurionem; Basilius vero, monachus factus, in loco quodam retrusus vitam finivit. Illis diebus imperatorum iussione Paulus patricius qui exarchus fuerat eundem pontificem conabatur interficere, eo quod censum in provincia ponere praepediebat et suis opibus ecclesias denudare, sicut in ceteris actum est locis, atque alium in eius ordinare locum.

Post hunc spatharius cum iussionibus missus est alter, ut pontifex a sua sede amoveretur; denuo Paulus patricius ad perficiendum tale scelus, quos seducere potuit ex Ravenna cum suo comite atque ex castris aliquos misit. Sed motis Romanis atque undique Langobardis pro defensione pontificis, in ponte Salario Spolitini, atque hinc inde duces Langobardorum circumdantes Romanorum fines, hoc praepedierunt.
Iussionibus itaque postmodum missis decreverat imperator ut nulla imago cuiuslibet sancti aut martyris aut angeli haberetur: maledicta enim omnia asserebat. Et si adquiesceret pontifex, gratiam imperatoris haberet; si et hoc fieri praepediret, a suo gradu decederet. Despiciens ergo vir profanam principis iussionem, iam contra imperatorem quasi contra hostem se armavit, rennuens heresem eius, scribens ubique caveri se christianos quod orta fuisset impletas. Igitur permoti omnes Pentapolenses atque Venetiarum exercita contra imperatoris iussionem restiterunt, numquam se in eiusdem pontificis condescendere necem, sed pro eius magis defensione viriliter decertarent, ita ut anathemate Paulum exarchum vel qui cum direxerat eiusque consentaneos summitterent; spernentes ordinationem exarchi, sibi omnes ubique in Italia duces elegerunt; atque sic de pontificis deque sua inmunitate cuncti studebant. Cognita vero imperatoris nequitia, omnis Italia consilium iniit ut sibi eligerent imperatorem et ducerent Constantinopolim; sed conpescuit tale consilium pontifex, sperans conversionem principis.
Ipsis diebus Exilaratus dux, deceptus diabolica instigatione, cum filio suo Hadriano, Campanie partes tenuit, seducens populum ut oboedirent imperatori et occiderent pontificem. Tunc Romani omnes eum secuti conprehenderunt et cum suo filio interfecerunt, dicentes quod contra pontificem imperatori scripsissent. Orbaverunt post hunc et Petrum ducem.
Igitur dissensione missa in partibus Ravennae, alii consentientes pravitati imperatoris, alii cum pontifice et fidelibus tenentes, inter eos contentione mota, Paulum patricium occiderunt. Langobardis vero Emilie castra, Ferronianus, Montebelli, Verabulum cum suis oppidibus Buxo et Persiceda, Pentapolim quoque Auximana civitas se tradiderunt.
Post aliquod vero Eutychium patricium eunuchum, qui dudum exarchus fuerat, Neapolim imperator misit, ut illud quod exarchus Paulus, spatharii quoque et ceteri malorum consiliatores, facere nequiverunt perficeret ille. Sed nec sic, iubente Deo, latuit miserabilis dolus, sed claruit cunctis pessimum consilium quia Christi violare conabantur ecclesias et perdere cunctos atque diripere omnium bona.
Cumque mitteret hominem proprium Romam cum scriptis suis in quibus continebatur ut pontifex occideretur cum optimatibus Romae, agnita crudelissima insania, protinus ipsum patricii missum occidere voluerunt, nisi defensio pontificis nimia praepediret. Verum eundem anathematixaverunt Eutichium exarchum, sese magni cum minoribus constringentes sacramento nunquam pontificem christianae fidei zelotem et ecclesiarum defensorem permittere noceri aut amoveri, sed mori essent pro illius salute omnes parati.
Munera tunc hinc inde ducibus Langobardorum et regi pollicentes plurima ut a iuvamine desisterent pontificis per suos legatos patricius ille suadebat. Qui rescriptis detestandam viri dolositatem dispicientes, una se quasi fratres fidei catena constrinxerunt Romani atque Langobardi, desiderantes cuncti mortem pro defensione pontificis sustinere gloriosam, nonque illum passuri pertulere molestiam pro fide vera et christianorum certantem salutem.
His ita habentibus elegit maiorem praesidium pater distribuere pauperibus largissima manu, quaeque reperiebat: incumbens orationibus et ieiuniis, letaniis Deum cotidie inprecabatur; spe ista manebat semper fultus plus ab hominibus, gratias tamen voluntate populi referens pro mentis propositum, blando omnes sermone ut bonis in Deum proficerent actibus et in fide persisterent rogabat, sed ne desisterent ab amore vel fide Romani imperii ammonebat. Sic totorum corda molliebat et dolores continuos mitigabat.
Eo tempore dolo a Langobardis pervasum est Sutriense castellum quod per CXL diebus ab eisdem Langobardis possessum est. Sed pontificis continuis scriptis atque commonitionibus apud regem missis, quamvis multis datis muneribus, saltim omnibus suis nudatum opibus, donationem beatissimis apostolis Petrum et Paulo antefatus emittens Langobardorum rex, restituit atque donavit.
Post aliquod idem rex generali facta motione ut subiceret duces Spoletinum et Beneventanum, susceptis ab ipsis ducibus sacramentis atque obsidibus, cum tota sua hoste in Neronis campo coniunxit. Ad quem egressus pontifex eique praesentatus potuit regis mollire animos commotione pia, ita ut se prosterneret eius pedibus et promitteret nulli inferre lesionem atque sic recederet. Nam ad tantam eum conpunctionem piis monitis flexus est ut quae fuerat indutus exueret et ante corpus apostoli ponere. Post quae facta oratione recessit. Coniunxerat enim plurimum Roma ut illa quae imperator mandabat cum exarcho impleret. Sed commonitus blanda suasione pontificis non expedire, tunc ad partem flexus salutis illa fecit quae institutus est, non consensit pravis consiliis et recessit mitis qui venerat ferus. Sic conpressa est adversantium malitia, rege declinante a malis quibus inierant consiliis.
Nam post paucos dies claruit malitia imperatoris pro qua persequobatur pontificem, ita ut conpelleret omnes Constantinopolim habitantes, tam virtute quamque blandimentis, et deponeret ubicumque haberentur imagines tam Salvatoris quamque eius sanctae genetricis vel omnium sanctorum, eas in medio civitatis, quod dicere crudele est, incenderet.
Et quia plerique ex eiusdem civitatis populo tale scelus fieri praepediebant, aliquanti capite truncati, alii partem corporis, poenam pertulerunt.
Eodem tempore Germanus patriarcha a propria expulsus est sede imperatoris nequitia, sibique conplicem Anastasium presbiterum in eius loco constituit. Qui missa synodica dum talis erroris eum consentientem apostolicuss repperiret vir, non censuit fratrem aut consacerdotem, sed scriptis commonitoriis, nisi ad catholicam convinceret fidem, etiam extorrem a sacerdotali officio esse mandavit. Imperatori quoque suadens salutaria ut a tali exsecrabili miseria declinaret scriptis commonuit.
Hic fecit ordinationes V, presbiteros XXXV, diaconos IIII, episcopos per diversa loca numero CXLVIIII. Et cessavit episcopatus dies XXXV. Qui etiam sepultus est in basilica beati Petri apostoli, sub die XI mens. febr., indictione XIIII.