Papa Costantino

Papa Costantino (Siria, 664 – Roma, 9 aprile 715) è stato l’88º papa della Chiesa cattolica, dal 708 alla sua morte.

Papa Costantino

CONSTANTINUS, natione Syrus, ex patre Iohanne, sedit ann. VII dies XV. Vir mitissimus valde, cuius temporibus in urbe Roma famis facta est magna per annos III; post quem tanta fuit ubertas ut fertilitatis copia praeteritae sterilitatis inopiam oblivioni mandaret.
Hic ordinavit Felicem archiepiscopum Ravennatem; qui secundum priorum suorum solitas in scrinio noluit facere cautiones, sed per potentiam iudicum exposuit ut maluit. Cuius cautio a pontifice in sacratissima confessione beati Petri apostoli posita, post non multos dies tetra et quasi igni conbusta reperta est. Nam Ravennantium cives elati superbia dignam ultionis poenam multati sunt. Mittens quippe Iustinianus imperator Theodorum patricium et primi exercitus insulae Siciliae, cum classe Ravennam civitatem coepit, praefatum archiepiscopum arrongatem in navi vinctum tenuit, et omnes rebelles quos ibi repperit conpedibus strinxit, divitias eorum abstulit et Consatantinopolim misit. Dei autem iudicio et apostolorum principis Petri sententia, qui inoboedientens fuerunt apostolicae sedis amara morte perempti sunt, et isdem archiepiscopus, lumine privatus, dignam factis recipiens poenam, exul in Pontica transmissus est regione.
Hisdem temporibus misit suprafatus imperator ad Constantinum pontificem sacram per quam iussit eum ad regiam ascendere urbem. Qui sanctissimus vir iussis imperatoris obtemperans ilico navigia fecit parari, quatenus iter adgrederetur, marinum. Et egressus a porto Romano die V mens. octob. indicitione VIIII, secuti sunt eum Nicetas episcopus de Silva Candida, Georgius episcopus Portuensis, Michaelius, Paulus, Georgius presbiteri, Gregorius diaconus, Georgius secundicerius, Iohannes defensorum primus, Cosmas sacellarius, Sisinnius nomencolator, Sergius scriniarius, Dorotheus subdiaconus et Iulianus subdiaconus et de reliquis gradibus ecclesiae clerici pauci. Veniens igitur Neapolim illic eum repperit Iohannes patricius et exarchus cognomento Rizocopus; qui veniens Romam iugulavit Saiulum diaconum et vicedominum, Petrum archarium, Sergium abbatem presbiterum, et Sergium ordinatorem: pergens Ravennam proque suis nefandissimis factis iudicio Dei illic turpissima morte occubit. Gerogius vero presbiter Neapolim relictus est et pontifex cum suis Siciliam perrexit; ubi Theodorus patricius et stratigos, langore detentus, occurrens pontifici magna cum veneratione salutans atque suscipiens, medellam adeptus est celerem. Atque inde egredientes per Regium et Cotronam transfretavit Callipolim, ubi mortuus est Nicetas epifcopus. Dum vero a Ydronto moras faceret, eo quod hiemps erat, illic suscepit siggilum imperialem per Theophanium regionarium, continentem ita ub ubiubi denominatus coniungeret pontifex, omnes iudices ita eum honorifice susciperent, quasi ipsum praesentialiter Imperatorem viderent. Unde egressi partes Graeciae coniungentes in insula, quae dicitur Caea, occurrit Theophilus patricius et stratigos Caravisianorum, cum summo honore suscepit; et amplectens ut iussio continebat, iter absolvit peragere coeptum. A quo loco navigantes venerunt a septimo milliario Constantinopolim. Ubi egressus Tiberius Imperator, filius Iustiniani Augusti, cum patriciis et omni sinclito et Cyrus patriarcha cum clero et populi multitudine, omnes letantes et diem festum agentes, pontifex et eius primates cum sellares imperiales, sellas et frenos inauratos simul et mappulos, ingressi sunt civitatem; apostolicus pontifex cum camelauco, ut solitus est Roma procedere, a palatio egressus in Placidias usque, ubi placitus erat, properavit. Domnus autem Iustinianus imperator audiens eius adventum magno repletus est gaudio. A Nicea Bythiniae misit sacram gratiarum actione plenam, et ut debuisset pontifex occurrere Nicomedia et ipse veniret a Nicea. Quod et factum est.
In die autem qua se vicissim viderunt Augustus christianissimus cum regno in capite sese prostravit et pedes osculans pontificis; deinde in amplexu mutuo corruerunt; et facta est letitia magna in populo, omnibus aspicientibus tantam humilitatem boni principis. Die vero Dominico missas imperatori fecit; et communicans princeps ab eius manibus proque suis delictis ut deprecaretur pontificem postulans, omnia privilegia ecclesiae renovavit atque sanctissimum papam ad propria reverti absolvit. Egressus igitur a Nicomedia civitate, crebris valetudinibus pontifex adtritus, tandem sospitatem Domino tribuente, incolomis portum Gaiete pervenit, ubi sacerdotes et maxima populi Romani repperit multitudinem, ac XXIIII die mens. octob. indictione X, Romam ingressus est; omni populos exultavit atque letatus est.
Hic fecit ordinationes episcoporum in eundo et redeundo per diversa loca numero XII.
Post menses autem III lugubre nuntium personuit, quod Iustinianus christianissimus imperator, et orthodoxus imperator trucidatus est, Philippicus hereticus in imperiali promotus est arce. Cuius et sacra cum pravi dogmatis exaratione suscepit, sed cum apostolicae sedis consilio respuit. Iluiusque rei causa zelo fidei accensus omnis coetus Romane urbis, imaginem quod Greci Botarea vocant, sex continentem sanctos ac universales synodos, in ecclesia beati Petri erecta est.
Hic fecit patenam auream pens. lib. XII.
Eodem tempore Felix archiepiscopus Ravennas ab exilio reductus, penitentia motus, licet oculorum lumine privatus, tamen ad propriam rediit thronum; et solita quae ab universis in scrinio episcoporum fiunt indicula et fidei expositiones et hic confessus est, sicque reconciliationis promeruit absolutionem. Huius temporibus duo reges Saxonum ad orationem Apostolorum cum aliis plurimis venientes sub velocitate suam vitam, ut optabant, finierunt. Venit autem et Benedictus, archiepiscopus Mediolanensis, orationis voto, et suo se pontificis praesentare. Altercavit vero et pro ecclesia Ticinense, sed convictus est, eo quod a priscis temporibus sedis apostolicae eiusdem Ticinensis ecclesiae antistes ad consecrandum pertinebat atque pertinet.
Hisdem temporibus cum statuisset populos Romanus nequaquam heretici imperatoris nomen aut chartas vel figuram solidi susciperent, unde nec eius effigies in ecclesia introducta est, nec suum nomen ad missarum solemnia proferebatur, contigit ut Petrus quidam pro ducatu. Romanae urbis Ravennam dirigeret, et praeceptum pro huiusmodi causam acciperet. Dumque innotium fuisset quod ad nomen heretici suam promotionem isdem Petrus fuisset potitus, zelo fidei accensa magna pars populi Romani statuerunt ullo modo hunc ducem suscipere. Et factum est, dum Christoforus, qui erat dux, ob hanc causam cum Agathone et suis hominibus concertarent, bellum civile exortum est, ita ut in via Sacra, ante palatium, sese committerent et ex utriusque partibus amplius quam XXX flagellarentur atque interirentur, donec pontifex mitteret sacerdotes cum evangelia et crucem Domini, sicque partes sedarent. Nam pars Petri in angustia sita ulla illi erat spes vivendi. Verum ad pontificis iussum pars alia, qui et Christiana vocabatur, recessit; sicque defensores heretici pars valuit Petri, vel si attrita, recedere.
Non post multos autem dies scripta venerunt a Siciliense insula qui nuntiaverunt quod Philippicus hereticus a principale vertice depulsus, Anastasius orthodoxus Augustus sceptra regalia gubernanda suscepit. Orthodoxis exultatio magna,tenebrarum autem dies cunctis hereticis superfusa est. Post aliquod vero temporis Scolasticius cubicularius, patricius et exarchus Italiae, veniens Romam, deferens secum sacra Anastasii principis, per quam vere se orthodoxae fidei praedicatorem et sancti sexti concilii confessorem esse omnibus declaravit, quem et pontifici obtulit et ita perrexit Ravennam. Dum autem haec gererentur, obtinuit Petrus ducatum, promittens quod nequaquam adversare niteret.
Hic fecit ordinationem I, presbiteros X, diaconos II; episcopos per diversa loca numero LXIIII. Et cessavit episcopatus dies XL.