Papa Bonifacio III
Papa Bonifacio III (Roma, … – 607) è stato il 66º papa della Chiesa cattolica dal 19 febbraio 607 al 12 novembre 607.
BONIFATIUS, natione Romanus, ex patre Iohanne Cataadioce, sedit mens. VIII dies XXII. Hic optinuit apud Focatem principem ut sedis apostolica beati Petri apostoli caput esset omnium ecclesiarum, quia ecclesia Costantinopolitana prima se omnium ecclesiarum scribebat. Hic fecit constitutum in ecclesia beati Petri, in quo sederunt episcopi LXXII, presbiteri Romani XXXIII, diaconi et clerus omnis, sub anathemate, ut nullus pontificem viventem aut episcopum civitatis suae praesumat loqui aut partes sibi facere, nisi tertio die depositionis eius, adunato clero et filiis ecclesiae, tunc electio fiat, et quis quem voluerit habebit licentiam elegendi sibi sacerdotem. Quo defuncto, sepultus est in ecclesia beati Petri apostoli [die XII mens. novemb.] Hic fecit episcopos per diversa loca XXI. Et cessavit episcopatus mens. X dies VI. Depositus est die XXV mens. octob.