Papa Benedetto II

Papa Benedetto II (Roma, 635 – Roma, 8 maggio 685) è stato l’81º papa della chiesa cattolica, dal 26 giugno 684 alla sua morte. Di seguito la biografia in latino tratta dal Liber Pontificalis secondo la versione di Duchesne.

Papa Benedetto IIBENEDICTUS iunior, natione Romanus, de patre Iohanne, sedit. mens. X dies XII. Hic ab ineunte aetate sua ecclesiae militavit, atque sic se in divinis Scripturis et cantilena a puerili etate et in presbiterii dignitate exhibuit ut decet virum suo nomine dignum, in quo vere supernae benedictionis gratia redundavit, et nomine pariter et operibus, ut dignus ad pontificii regimine perveniret; paupertatis amator, humilis, mansuetus et omnibus conpatientiam habens atque manu largissima.
Hic ecclesiam beati Petri apostoli sed et beati Laurenti martyris qui appellatur Lucinae restauravit itemque in ecclesia beati Valentini via Flamminea fecit coopertorium super altare cum clavos in fistellis et in circuitu palergium chrisoclavum pretiosissimum. Similiter in ecclesia beate Mariae ad martyres alium coopertorium porphyrum cum cruce et gammulas et clavos IIII auroclavos et in circuitu palergium de olosiricum pulcherrimum; necnon et in titulo suprascripto Lucine alium coopertorium ornatum de olosiricum. Fecit autem et calices aureos ministeriales II, pensantes singuli libras singulas.
Hic suscepit divales iussiones clementissimi Constantini magni principis ad venerabilem clerum et populum atque felicissimum exercitum Romane civitatis, per quas concessit ut persona qui electus fuerit in sedem apostolicam e vestigio absque tarditate pontifex ordinetur. Hic una cum clero et exercitu suscepit mallones capillorum domni Iustiniani et Heraclii filiorum clementissimi principis, simul et iussionem per quam significat eosdem capillos direxisse.
Huius temporibus apparuit stella noctu, iuxta vigilias, per dies, caelum serenum, inter Domini et Theophania, omni modo obumbrata, veluti luna sub nube. Itemque mense februario, post natale sancti Valentini, in die, ab occasu exiit stella meridie et in partes Orientis declinavit. Post haec mons Bevius qui est in Campania mense martio eructuavit per dies et omnia loca circumquaque prae pulvere cinii ipsius exterminatae sunt. Clerum videlicet diversis ordinibus in diem sanctum Paschae honoribus ampliavit. Qui e vestigio infirmitati incidit et post dies defunctus est. Hic dimisit omni clero, monasteriis diaconiae et mansionariis auri libras XXX. Fecit autem episcopos per diversa loca numero XII. Qui etiam sepultus est ad beatum Petrum apostolum, sub die VIII idus maias. Et cessavit episcopatus mens. II dies XV.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *