Papa Sisto II
Papa Sisto II (Grecia – Roma, 258). È venerato come santo dalla Chiesa cattolica e dalle Chiese ortodosse. Il suo successore fu papa Dionisio.
XYSTUS, natione Grecus, ex philosopho, sedit ann. I m. X d. XXIII. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Valeriani et Decii, quo tempore fuit maxima persecutio. Eodem tempore hic conprehensus a Valeriano et ductus ut sacrificaret demoniis. Qui contempsit praecepta Valeriani; capite truncatus est, et cum eo alii sex diaconi, Felicissimus et Agapitus, Ianuarius, Magnus, Vincentius et Stephanus, sub die VIII id. aug. Et presbiteri praefuerunt a consulatu Maximo et Gravione secundo usque Tusco et Basso, a consulatu Tusci et Bassi usque XIII kal. aug., quo tempore sevissima persecutio urguebatur sub Decio. Et post passionem beati Xysti, post tertia die, passus est beatus Laurentius eius archidiaconus IIII id. aug. et subdiaconus Claudius et Severus presbiter et Crescentius lector et Romanus ostiarius. 4 Hic fecit ordinationes II per mens. decemb., presbiteros IIII, diaconos VII; episcopos per diversa loca II. Qui vero sepultus est in cymiterio Calisti, via Appia; nam VI diacones supradicti sepulti sunt in cymiterio Praetextati, via Appia; supradictus autem beatus Laurentius in cymiterio Cyriaces, in agrum Veranum, in crypta, cum aliis martyribus. Et cessavit episcopatus dies XXXV.