Papa Silverio
Papa Silverio (Frosinone, 480 circa – Ponza, 2 dicembre 537) è stato il 58º vescovo di Roma e Papa della Chiesa cattolica, che lo venera come santo. Fu papa dal 536 all’11 marzo 537, quando fu deposto.
SILVERIUS, natione Campanus, ex patre Hormisda episcopo Romano, sedit ann. I mens. V dies XI. Hic levatus est a tyranno Theodato sine deliberatione decreti. Qui Theodatus, corruptus pecuniae datum, talem timorem indixit clero ut qui non consentiret in huius ordinationem gladio puniretur. Quod quidem sacerdotes non subscripserunt in eum secundum morem anticum vel decretum confirmaverunt ante ordinationem; iam ordinato sub vim et metum, propter adunationem ecclesiae et religionis, postmodum iam ordinato Silverio sic subscripserunt presbiteri.
Post menses vero II, nutu divino extinguitur Theodatus tyrannus et levatur rex Witigis. Eodem tempore ambulavit Witigis Ravennam et cum vim tulit filiam Amalasuentae reginae sibi uxorem. Hoc indignatus domnus imperator Iustinianus Augustus quia reginam sibi conmendatam occidisset Theodatus, misit Vilisarium patricium cum exercitum ut liberaret omnem Italiam a captivitatem Gothorum. Tunc veniens patricius suprascriptus in partes Siciliae fuit aliquantum temporis. Audiens autem eo quod Gothi sibi fecissent regem contra votum domni Iustiniani Augusti, venit in partes Campaniae iuxta civitatem Neapolim et coepit obsedere eam cum exercitum suum, quia noluerunt cives Neapolitani aperire ei. Eodem tempore pugnando patricius contra civitatem introivit; et ductus furore interfecit et Gothos et omnes cives Neapolitanos et misit praedam e ut nec in ecclesiis parceret praedando; itaque ut uxores praesentes maritos earum gladio interficeret, et captivos filios et uxores nobilium exterminaret, nullis parcentibus, nec sacerdotibus nec servis Dei nec virginibus sanctimonialibus.
Eodem tempore bellum fuit maximum; veniens Witigis contra Vilisarium patricium et contra urbem Romam. Ingressus autem Vilisarius patricius in urbem Romam IIII id. decemb., custodiis et monitionibus vel fabricis murorum aut reparationem fossati circumdedit civitatem Romanam et munivit. Noctu ipsa quo introivit Vilisarius patricius, Gothi qui erant in civitate vel foris muros fugerunt et omnes portas apertas dimiserunt et fugerunt Ravennam. Et post, colligens Witigis rex multitudinem exercitus Gothorum regressus est contra Romam VIIII kl. mart. et fixit castra ad pontem Molbium et coeperunt obsedere civitatem Romanam. Tunc patricius Vilisarius, qui pro nomine Romano erat, inclusit se Romam intra civitatem. His diebus obsessa est civitas ut nulli esset facultas exeundi vel introeundi. Tunc omnes possessiones privatas vel fisci vel ecclesiae incendio consumptas sunt; homines vero gladio interempti sunt: quos gladius gladius, quos famis famis, quos morbus morbus interficiebat. Nam et ecclesias et corpora martyrum sanctorum exterminatae sunt a Gothis. Intra civitatem autem grandis famis ut aqua venundaretur pretio, nisi nympharum remedius subvenisset. Pugnae autem maximae erant contra civitatem. His diebus Vilisarius patricius repugnando contra regem Witigem vel multitudinem Gothorum protexit Romanos vel civitatem custodia sua liberavit et nomen Romanum. Tunc obsessa est civitas annum unum et portus Romanus a Gothis. Patricius vero Vilisarius pugnando vicit Gothos et postmodum fugerunt Gothi Ravennam post annum unum.
Eodem tempore tanta famis fuit per universum mundum ut Datius episcopus civitatis Mediolanae relatio ipsius hoc evidenter narravit eo quod in partes Lyguriae mulieres filios suos comedissent penuriae famis; de quas retulit ecclesiae suae fuisse ex familia.
Eodem tempore ambulavit patricius Vilisarius Neapolim, ordinavit eam et postmodum venit Romam. Qui susceptus est a domno Silverio benigne; et abiit Vilisarius patricius in palatio Pinciano [V id. mai., indictione XV].
Tunc erat Vigilius diaconus apocrisarius in Constantinopolim. Dolens autem Augusta pro Anthemo patriarcha, quod depositus fuisset a sanctissimo Agapito papa, quod hereticum eum repperisset et in locum eius constituisset Menam servum Dei, tunc Augustus consilium usus cum Vigilium diaconum misit epistulas suas Romam Silverio papae rogans et obsecrans: «Ne pigriteris ad nos venire aut certe revoca Anthemum in locum suum». Qui dum legisset beatus Silverius litteras ingemuit et dixit: «Modo scio quia hanc causam finem vitae meae adduxit». Sed beatissimus Silverius fiduciam habens in Deo et beato Petro apostolo rescripsit Augustae: «Domina Augusta, ego rem istam facturus numquam ero, ut revocem hominem hereticum in sua nequitia damnatum». Tunc indignata Augusta misit iussiones ad Vilisarium patricium per Vigilium diaconem: «Vide aliquas occasiones in Silverium papam et depone illum ab episcopatum aut certe festinus transmitte eum ad nos. Ecce ibi habes Vigilium archidiaconum et apocrisarium nostrum karissimum, qui nobis pollicitus est revocare Anthemum patriarcham». Et tunc suscepit iussionem Vilisarius patricius, dixit: «Quidem ego iussionem facio; sed ille qui interest in nece Silverii papae ipse reddat rationem factis suis domino nostro Iesu Christo». Et urguente iussione exierunt quidam falsi testes qui et dixerunt «quia nos vicibus invenimus Silverium papam scripta mittentem ad regem Gothorum: «Veni ad portam qui appellatur Asinariam, iuxta Lateranis, et civitatem tibi trado et Vilisarium patricium». Quod audiens Vilisarius patricius non credebat: sciebat enim quod per invidiam haec de eo dicebantur. Sed dum multi in eadem accusationem persisterent, pertimuit.
Tunc fecit beatum Silverium papam venire ad se in palatium Pineis et ad primum et secundum velum retenuit omnem clerum. Quo ingresso Silverius cum Vigilio soli in musileo, Antonina patricia iacebat in lecto et Vilisarius patricius sedebat ad pedes eius. Et dum eum vidisset Antonina dixit ad eum: «Dic, domne Sil veri papa, quid fecimus tibi et Romanis, ut tu vellis nos in manus Gothorum tradere?» Adhuc ea loquente, ingressus Iohhanis, subdiaconus regionarius primae regionis, tulit pallium de collo eius et duxit in cubiculum; expolians eum induit eum vestem monachicam et abscondit eum. Tunc Xystus, subdiaconus regionarius regionis sextae, videns eum iam monachum, egressus foras nuntiavit ad clerum, dicens quia domnus papa depositus est et factus est monachus. Qui audientes fugerunt omnes. Quem suscepit Vigilius archidiaconus in sua quasi fide et misit eum in exilio in Pontias et sustentavit eum panem tribulationis et aqua angustiae. Qui deficiens mortuus est et confessor factus est. Qui et sepultus in eodem loco XII kl. iul., ibique occurrit mutitudo male habentes et salvantur. Hic fecit ordinationem unam per mens. decemb. presbiteros XIIII; episcopos per diversa loca XVIII. Et cessavit episcopatus.