Papa Pio I
Papa Pio I (Aquileia – Roma, 155). Il suo successore fu papa Aniceto.
PIUS, natione Italus, ex patre Rufino, frater Pastoris, de civitate Aquilegia, sedit ann. XVIIII m. IIII d. III. Fuit autem temporibus Antonini Pii, a consolatu Clari et Severi. Sub huius episcopatum Hermis librum scripsit in quo mandatum continet quod ei praecepit angelus Domini, cum venit ad eum in habitu pastoris; et praecepit ei ut Pascha die dominico celebraretur. Hic constituit hereticum venientem ex Iudaeorum herese suscipi et baptizari; et constitutum de ecclesia fecit. Hic fecit ordinationes V per mens. decemb., presbiteros XVIIII, diaconos XXI; episcopos per diversa loca numero XII. Qui etiam sepultus est iuxta corpus beati Petri, in Vaticanum, V id. iul. Et cessavit episcopatus dies XIIII.
Hic ex rogatu beate Praxedis dedicavit aecclesiam thermas Novati, in vico Patricii, in honore sororis sue sanctae Potentianae, ubi et multa dona obtulit; ubi sepius sacrificium Domino offerens ministrabat. Inmo et fontem baptismi construi fecit, manus suas benedixit et consecravit; et multos venientes ad fidem baptizavit in nomine Trinitatis.