Papa Pelagio II
Papa Pelagio II (… – Roma, 7 febbraio 590) è stato il 63º Papa della Chiesa cattolica dal 26 novembre 579 alla sua morte.
PELAGIUS, natione Romanus, de patre Unigildo, sedit ann. X mens. II dies X. Hic ordinatur absque ius, sione principis eo quod Langobardi obsederent civitatem Romanam et multa vastatio ab eis in Italia fieret. Eodem tempore tantae pluviae fuerunt ut omnes dicerent quia aquae diluvii superinundaverunt; et talis cladis fuit qualis a seculo nullus meminit fuisse. Eodem tempore investivit corpus beati Petri apostoli tabulis argenteis deauratis. Hic domum suam fecit ptochium pauperum senum. Hic fecit cymiterium beati Hermetis martyris. Hic fecit supra corpus beati Laurenti martyris basilicam a fundamento constructam et tabulis argenteis exornavit sepulchrum eius. Qui mortuus est et sepultus ad beatum Petrum apostolum. Hic fecit ordinationes II per mens. decemb., presbiteros XXVIII, diaconos VIII; episcopos per diversa loca XLVIII. Et cessavit episcopatus menses VI dies XXV.