Papa Onorio I
Papa Onorio I (Campania, … – Roma, 12 ottobre 638) è stato il 70º Papa della Chiesa cattolica, dal 27 ottobre 625 alla sua morte.
HONORIUS, natione Campanus, ex patre Petronio consule, sedit ann. XII mens. XI dies XVII. Hic temporibus suis multa bona fecit. Hic erudivit clerum. Temporibus suis renovavit omnem cymiliam beati Petri apostoli et investivit confessionem beati Petri ex argento puro, qui pens. lib. CLXXXVII; investivit regias in ingressu ecclesiae maiores, qui appelletur mediana, ex argento, qui pens. lib. DCCCCLXXV; fecit et cereostatos maiores ex argento, paria dua, qui sunt ante corpus beati Petri apostoli, pens. sing. Iib. LXII. Fecit et ad beatum Andream apostolum, ubi supra, ante confessionem, tabula ex argento, qui pens. lib. LXXIII. Huius temporibus levatae sunt trabes in ecclesia beati Petri numero XVI. Hic cooperuit ecclesiam omnem ex tergulis aereis quas levavit de templo qui appelletur Romae, ex concessu piissimi Heraclii imperatoris.
Eodem tempore fecit ecclesiam beatae Agne martyris, via Numentana, miliario ab urbe Roma III. a solo, so ubi requiescit, quem undique ornavit, exquisivit, ubi posuit dona multa. Ornavit autem sepulcrum eius ex argento, qui pens. lib. CCLII; posuit desuper cyburium aereum deauratum, mire magnitudinis; fecit et gavatas aureas III, pens. sing. lib. sing.; fecit abside eiusdem basilicae ex musibo, ubi etiam et multa dona optulit.
Item fecit basilicam beati Apollenaris martyris iu urbe Roma, in porticum beati Petri apostoli qui appellatur ad Palmata, a solo, ubi dona multa largitus est. Hic fecit constitutum in ecclesia et decrevit ut omnem hebdomadam, sabbato die, exeat laetania a beato Apollenare et ad beatum Petrum apostolum cum hymnis et canticis populus omnis occurri debeat.
Fecit ecclesiam beato Cyriaco martyri a solo, via Ostiense, miliario VII, ubi et donum optulit. Eodem tempore fecit ecclesiam beatorum martyrum Quattuor Coronatorum, quem et dedicavit, et donum optulit. Fecit ecclesiam beato Severino a solo, iuxta civitate Tiburtina, miliario ab urbe Roma XX, quem ipse dedicavit, et dona multa optulit. Renovavit et cymiterium beatorum martyrum Marcellini et Petri, via Lavicana.
Eodem tempore fecit basilicam beato Pancratio martyri via Aurelia, miliario secundo, a solo, et ornavit sepulchrum eius ex argento, qui pens. lib. CXX*. Fecit et ciburium super altare ex argento, qui pens. lib. CLXXXVII. Fecit arcos argenteos V, qui pens. sing. lib. XV. Fecit et candelabra aurea III, qui pens. sing. Iibras sing., ubi multa bona simul optulit.
Fecit ecclesiam beatae Luciae in urbe Roma, iuxta sanctum Silvestrum, quem et dedicavit, et dona multa optulit. Fecit ecclesiam beati Adriani in Tribus Fatis, quam et dedicavit, et dona multa optulit**. Sed et multa alia fecit quas enumerare longum est.
Fecit autem ordinationes III, presbiteros XIII, diaconos XI; episcopos per diversa loca LXXXI. Qui sepultus est ubi supra, sub die IIII id. octob. Et cessavit episcopatus ann. I mens. VII dies XVII.
* Et ibi constituit mola in murum in loco Traiani, iuxta murum civitatis, et formam qui deducit aqua in lacum Sabbatinum et sub se formam qui conducit acqua Tiberis.
** Fecit autem in domum suam iuxta Lateranis monasterium in honore sanctorum apostolorum Andreae et Bartholomei, qui appellatur Honorii, ubi praedia et dona simul obtulit.