Papa Gregorio I
Papa Gregorio I, detto papa Gregorio Magno (Roma, 540 circa – Roma, 12 marzo 604) è stato il 64º vescovo di Roma e Papa della Chiesa cattolica, dal 3 settembre 590 fino alla sua morte. La Chiesa cattolica e le Chiese ortodosse lo venerano come santo e dottore della Chiesa.
GREGORIUS, natione Romanus, ex patre Gordiano, sedit ann. XIII mens. VI dies X. Hic exposuit omelias evangeliorum numero XL, Iob, Ezechielum, Pastoralem et Dialogorum et multa alia quae enumerare non possumus. Eodem tempore venit Romanus patricius et exarchus Romae; et dum reverteretur Ravenna, retenuit civitates quas a Langobardis tenebantur, Sutrio, Polimartio, Hortas, Tuder, Ameria, Perusia, Luciolis et alia multa. Eodem tempore beatissimus Gregorius misit servos Dei Mellitum, Augustinum et Iohannem et alios plures cum eis monachos timentes Deum; misit eos in praedicationem ad gentem Angulorum ut eos converteret ad dominum Iesum Christum. Hic augmentavit in praedicationem canonis diesque nostros in tua pace dispone, et cetera. Hic fecit beato Petro apostolo cyburium cum columnis suis IIII, ex argento puro. Fecit autem vestem super corpus eius blattinio et exornavit auro purissimo, pens. lib. C. Hic fecit ut super corpus beati Petri missas celebrarentur; item et in ecclesiam beati Pauli apostoli eadem fecit. Eodem tempore dedicavit ecclesiam Gothorum quae fuit in Subora, in nomine beatae Agathae martyris. Hic domum suam constituit monasterium. Qui mortuus est et sepultus in basilica beati Petri apostoli, ante secretarium [die XII mensis martii]. Hic fecit ordinationes II, una in Quadragesima et alia in mense septimo, presbiteros XXXVIIII, diaconos V; episcopos per diversa loca LXII. Et cessavit episcopatus menses V dies XVIII.