Papa Giovanni VII
Papa Giovanni VII (Rossano, 650 – Roma, 18 ottobre 707) è stato l’86º papa della chiesa cattolica, dal 1º marzo 705 alla sua morte.
IOHANNES, natione Grecus, de patro Platone, sedit ann. II mens. VII dies XVII. Vir eruditissimus et facundus eloquentia. Hic fecit oratorium sanctae Dei genetricis intro ecclesiam beati Petri apostoli, cuius parietes musibo depinxit, illicque auri et argenti quantitatem multam expendit et venerabilium Patrum dextra levaque vultus erexit. Hic restauravit basilicam sanctae Eugenie qui longo per tempore distecta atque diruta fuerat. Laboravit autem et in cymiteriis beatorum martyrum Marcelliani et Marci, Damasique sancti pontificis. Fecit vero et imagines per diversas ecclesias quas, quicumque nosse desiderat in eis eius vultum depictum repperiet. Basilicam itaque sanctae Dei genetricis qui Antiqua vocatur pictura decoravit, illicque ambonem noviter fecit et super eandem ecclesiam episcopium quantum ad se construere maluit, illicque pontificati sui tempus vitam finivit. Hic fecit calicem aureum praecipuum, pens. lib. XX, quem et gemmis praetiosis decoravit.
Huius temporibus Aripertus rex Langobardorum donationem patrimonii Alpium Cutiarum, qui longa per tempora a iure ecclesiae privatum erat ac ab eadem gente detenebatur, in litteris aureis exaratam iuri proprio beati apostolorum principis Petri reformavit.
Huius temporibus Iustinianus imperator a partibus Charariae per loca Vulgariae cum Terveli usque ad regiam urbem veniens regnum proprium de quo proiectus fuerat adeptus est; Leonem etiam et Tiberium, qui locum eius usurpaverant, coepit et in medio circus coram omni populo iugulari fecit, et obtinuit principatum de quo antea tumultuose fuerat deiectus. Ilico palatium ingressus est propriumque adeptus est imperium, pro tomos quos antea sub domno Sergio apostolicae memoriae pontifice Romam direxerat, in quibus diversa capitula Romanae ecclesiae contraria scripta inerant, duos metropolitas episcopos demandavit, dirigens per eos et sacram per quam denominatum ponteficem coniuravit ac adhortavit ut apostolicae ecclesiae concilium adgregaret et quaeque ei visa essent stabiliret et quae adversa rennuendo cassaret. Sed hic, humana fragilitate timidus, hos nequaquam emendans per suprefactos metropolitas direxit ad principem. Post quae non diu in hac vita duravait. Hic fecit episcopos per diversa loca numero XVIIII. Et cessavit episcopatus mens. III.