Papa Giovanni V
Papa Giovanni V (Antiochia, 635 – Roma, 2 agosto 686) è stato l’82º Papa della Chiesa cattolica, dal 23 luglio 685 alla sua morte.
IOHANNES, natione Syrus, de provintia Anthiochia, ex patre Cyriaco, sedit ann. I dies VIIII. Vir valde strenuus atque scientia praeditus et omnimodo moderatus.
Hic post multorum pontificum tempora vel annorum, iuxta priscam consuetudinem, a generalitate in ecclesia Salvatoris quae appellatur Constantiniana electus est atque exinde in episcopio introductus. Hic dum esset diaconus, missus est a sanctae memoriae Agathone papa in regia urbe cum alios sacerdotes, repraesentans locum apostolicae sedis in sancta sexta synodo qui per Dei providentiam ibidem congregata vel celebrata est. Expleta autem, exinde a clementissimo principe relaxatus magnum gaudium ecclesiae secum detulit , id est ipsam sanctam sextam synodum vel edictum clementissimi principis confirmantem eandem synodum; necnon et alias divales iussiones relevans annonocapita patrimoniorum Siciliae et Calabriae non parva, sed et coemptum frumenti similiter vel alia diversa quae ecclesia Romana annue minime exurgebat persolvere.
Hic consecratus est a tribus episcopis, Hostense, Portuense et Belliternense, sicuti prodecessor eius Leo papa. Huius temporibus regnavit domnus Iustinianus Augustus defuncto patre, in initia mensis septembris, ind. XIIII. Qui clementissimus princeps Domino auxiliante pacem constituit cum nec dicenda gente Saracenorum decennio terra marique; sed et provincia Africa subiugata est Romano imperio atque restaurata.
Hic post multorum annorum curricula, propter transgressione ordinationis ecclesiae Turritanae, quam sine auctoritate pontificis fecerat Citonatus archiepiscopus Caralitanus; pro eo quod antiquitus ordinatio fuit sedis apostolicae et ad tempus concessa fuerat ipsa ordinatio eidem ecclesiae, et postmodum, protervia faciente archiepiscoporum, per praecepta pontificum ab eadem ordinatione suspensi sunt iuxta determinatione sanctae memoriae Martini pape. Et facto concilio sacerdotum, novellum episcopum qui ab eodem archiepiscopo ordinatus fuerat sub dicione sedis apostolicae redintegravit atque firmavit; quorum cyrographum archivo ecclesiae retinetur.
Qui sanctissimus vir diutina infirmitate detentus ut etiam vix ordinationes sacerdotum explere potuisset. Hic dimisit omni clero, monasteriis diaconiae et mansionariis solidos MDCCCC. Fecit autem episcopos per diversa loca numero XIII. Qui etiam sepultus est ad beatum Petrum apostolum, sub die II mens. aug. Et cessavit episcopatus mens. II dies XVIII.