Papa Conone
Papa Conone (Tracia, … – Roma, 21 settembre 687) è stato l’83º papa della Chiesa cattolica, dal 21 ottobre 686 fino alla sua morte.
CONON, oriundus patre Thraceseo, edocatus apus Siciliam, postmodum Romam veniens eiusdem ecclesiae militans ad presbyterii honorem devenit. Sedit menses XI in cuius electione, dum ad episcopatum quereretur, non minima contentio facta est, eo quod clerus in Petrum archipresbiterum intendebat, exercitus autem in sequentem eius Theodorum presbiterum. Et clerus quidem adunatus ante fores basilicae Constantiniane sustinebat, eo quod missi fuerant de exercitu ad custodiendas regias basilicae clausas observabant et minime quemquam ingredi permittebant; ecercitus autem omnis in basilica beati Stephani protomartyris similiter fuerant adunati; et neque illi clero consentiebant neque clerus exercitui adquiescebant pro suprascriptis presbiterorum personis. Et dum missi ab utriusque partibus responso irent diutius et redirent et nihil proficeret ad concordiam, consilio ducti sacerdotes et clerus unianimiter ingredientes in episcopio Lateranense elegerunt et denominaverunt tertiam personam suprafati pontificis, in quo vere aspectus angelicus, veneranda canicies, sermo verus, provecta aetas, simplex animus, quieti mores; religiosae vitae, qui se numquam aliquando in causis actusque saeculares commiserat. E vestigio autem omnes iudices una cum primatibus exercitus pariter ad eius salutationem venientes in eius laude omnes simul adclamaverunt. Videns autem exercitus unianimitatem cleri populique in decreto eius subscribentium, post aliquod dies et ipsi flexi sunt et consenserunt in persona praedicti sanctissimi viri, atque in eius decreto devota mente subscripserunt et missos pariter una cum clericis et ex populo ad excellentissimum Theodorum exarchum, ut mos est, direxerunt.
Hic suscepit divalem iussionem domni lustiniani principis, per quam significat repperisse acta sanctae sexte synodi et apud se habere, quem piae memoriae domnus Constantinus genitor eius Deo auxiliante fecerat. Quem synodum promittens eius pietas inlibatum et inconcussum perenniter custodire atque conservare. Huius temporibus pietas imperialis relevavit per sacram iussionem suam ducenta annonocapita a quas patrimonius Bruttius et Lucaniae annue persolvebat. Itemque et aliam iussionem direxit ut restituantur familia suprascripti patrimonii et Siciliae quae in pignere a militia detinebantur.
Hic ultra consuetudinem, absque consensu cleri, ex inmissione malorum hominum, in antipathia ecclesiasticorum, Constantinum, diaconum ecclesiae Syracusane, rectorem in patrimonio Siciliae constituit, hominem perperum et tergiversutum; sed et mappulum ad caballicandum uti licentiam ei concessit. Et non post multum temporis transitum pontificis, seditio super eum horta a civibus et patrimoniales, a iudice provinciae sub aria custodia retrusus, pro eo quod in dissentionem iudicum invenibatur, sententiae imperiali discutiendum direxit.
Qui sanctissimus vir diutina infirmitate detentus ut etiam vix ordinationes sacerdotum explere potuisset, obiit. Hic dimisit omni clero, monasteriis diaconiae et mansionariis benedictionem in auro, sicuti praecessor eius Benedictus papa. Cuius archidiaconus videns eundem pontificem infirmitati constrictum atque cupiditate ductus praedicti legati, unde necdum est persolutum, scripsit Ravenna Iohanni gloriosos novo exarcho atque promittens dationes ut persona eius ad pontificatum eligeretur. Quod et demandavit suis iudicibus quos Romae ordinavit et direxit ad disponendam civitatem, ut post mortem pontificis eiusdem archidiaconi persona eligeretur. Fecit autem episcopos per diversa loca numero XVI. Qui etiam sepultus est ad beatum Petrum apostolum, sub die XXI mens. sept. Et cessavit episcopatus mens. II dies XXIII.