Papa Bonifacio II
Papa Bonifacio II (… – 17 ottobre 532) è stato il 55º vescovo di Roma e Papa della Chiesa cattolica, dal 22 settembre 530 al 532.
BONIFATIUS, natione Romanus, ex patre Sigibuldo, sedit ann. II dies XXVI. Fuit autem temporibus Athalarici regis heretici et Iustini Aug. Hic cum Dioscoro ordinatur sub intentione. Qui Dioscorus ordinatur in basilica Constantiniana, Bonifatius vero in basilica Iulii; et fuit dissensio in clero et senatu dies XXVIII. Eodem tempore defunctus est Dioscorus, prid. id. oct. Ipsis diebus Bonifatius, zelo et dolo ductus, cum grande amaritudine sub vinculo anathematis cyrographi reconciliavit clero; quem cyrographum arcivo ecclesiae retrudit, quasi damnans Dioscorum; et congregavit clerum. Cui tamen in episcopatum nullus subscripsit, dum plurima multitudo fuisset cum Dioscoro.
Hic presbiteris et diaconibus et subdiaconibus et notariis scutellas de adeptis hereditatibus optulit et alimoniis multis in periculo famis clero subvenit. Hic congregavit synodum in basilica beati Petri apostoli et fecit constitutum ut sibi successorem ordinaret. Quod constitutum cum cyrographis sacerdolum et iusiurandum ante confessionem beati apostoli Petri in diaconum Vigilium constituit. Eodem tempore, factum iterum synodum, hoc censuerunt sacerdotes omnes propter reverentiam sedis sanctae et quia contra canones fuerat hoc factum et quia culpa eum respiciebat ut successorem sibi constitueret; ipse Bonifatius papa reum se confessus est maiestatis, quod in diaconum Vigilium sua subscriptione cyrographi; ante confessionem beati apostoli Petri ipsum constitutum praesentia omnium sacerdotum et cleri et senatus incendio consumpsit.br> Eodem tempore venit relatio ab Afris episcopis de constitutione et ut cum consilio sedis apostolicae omnia Cartaginensis episcopus faceret. Qui etiam sepultus est in basilica beati Petri apostoli [sub die XVII mens. octob., consulatu Lampadii]. Et cessavit episcopatus mens. II dies XV.