Papa Agapito I
Papa Agapito I (Roma – Costantinopoli) è stato il 57º vescovo di Roma e papa della Chiesa cattolica dal 13 maggio 535 al 22 aprile 536.
AGAPITUS, natione Romanus, ex patre Gordiano presbitero, clericus a sanctos Iohannem et Paulum, sedit mens. XI dies XVIII. Hic ortum episcopatus sui libellos anathematis, quos invidiae dolo extorserat Bonifatius presbiteris et episcopis contra canones et contra Dioscorum, in medio ecclesiae, congregatis omnibus, incendio consumpsit et absolvit totam ecclesiam de invidia perfidorum.
Hic missus est a Theodato rege Gothorum ad domnum Iustinianum Augustum in legationem, quia eodem tempore imperator domnus Iustinianus Augustus indignatus est Theodato regi, eo quod occidisset reginam Amalasuenta, filiam Theodorici regis, commendatam sibi, qui eum regem fecerat. Qui vero Agapitus ambulavit Constantinopolim [X kl. mai.] Ingressus Constantinopolim et susceptus est Agapitus episcopus cum gloria. Et primum coepit habere altercationem cum piissimo principe imperatore, domnum Iustinianum Augustum, de religione. Cui beatissimus Agapitus episcopus constantissime fidei apostolicae responsum reddidit de domino Iesu Christo Deum et hominem, hoc est duas naturas in uno Christo. Et dum intentio verteretur, ita Dominus adfuit ut episcopum Constantinopolitanum, nomine Anthemum, inveniret hereticum. Et cum intentio verteretur cum Augusto et Agapito papa, hoc dixit ei imperator Iustinianus: «Aut consentis nobis aut exilio te deportari faciam». Tunc beatissimus Agapitus papa respondit cum gaudio, dicens ad imperatorem: «Ego quidem peccator ad Iustinianum imperatorem christianissimum venire desideravi; nunc autem Diocletianum inveni; quod tamen minas tuas non pertimesco». Et dixit ei iterum Agapitus venerabilis papa: «Tamen ut scias te idoneum non esse religioni christianae, episcopus tuus confiteatur duas naturas in Christo». Tunc ex praecepto Augusti adcersito episcopo Constantinopolitano, nomine Anthemo, et discussione patefacta, numquam voluit confiteri in doctrinam catholicae responsionis ad interrogationem beati papae Agapiti, duas naturas in uno domino Iesu Christo. Quem convicit sanctus papa Agapitus; glorificatus est ab omnibus Christianis. Tunc piissimus Augustus Iustinianus, gaudio repletus, humiliavit se sedi apostolicae et adoravit beatissimum Agapitum papam. Eodem tempore eregit Anthemum a communione et expulit in exilio. Tunc piissimus Augustus Iustinianus rogans beatissimum papam Agapitum ut in locum Anthemi episcopum catholicum consecraret, nomine Menam. Qui vero Agapitus papa omnia optenuit ex qua causa directus fuerat. Post dies vero aliquantos egritudine commotus defunctus est Constantinopolim, X kl. mai. Cuius corpus in loculum plumbeum translatum usque in basilicam beati Petri apostoli, ubi et sepultus est XII kl. octob. Hic fecit ordinationem, diaconos in urbe Roma IIII; episcopos per diversa loca XI. Et cessavit episcopatus mens. I dies XXVIII.