Papa Zefirino

Papa Zefirino o Zeffirino (Roma – Roma, 217). È stato il 15º pontefice della Chiesa cattolica. Il suo successore fu papa Callisto I.

Papa Zefirino

ZEPHYRINUS, natione Romanus, ex patre Habundio, sedit ann. VIII m. VII d. X. Fuit autem temporibus Antonini et Severi, a consulatu Saturnini et Gallicani usque Praesente et Stricato consulibus. Hic constituit praesentia omnibus clericis et laicis fidelibus, siue clericus, sive levita, sive sacerdos ordinaretur. Et fecit constitutum de ecclesia, et patenas vitreas ante sacerdotes in ecclesia, et ministros supportantes, donec episcopus missas celebraret, ante se sacerdotes adstantes, sic missae celebrarentur; excepto quod ius episcopi interest tantum, clerus sustineret omnibus praesentes; ex ea consecratione de manu episcopi iam coronam consecratam acciperet presbiter tradendam populo. Hic fecit ordinationes IIII per mens. decemb., presbiteros XIIII, diaconos VII; episcopos per diversa loca numero XIII. Qui etiam sepultus est in cymiterio suo, iuxta cymiterium Calisti, via Appia, VIII kal. septemb. Et cessavit episcopatus dies VI.