Papa Vittore I

Papa Vittore I (Africa – Roma, 199). Secondo il Liber Pontificalis era originario dell’Africa, forse di etnia berbera. È venerato come santo dalla Chiesa cattolica, dalle Chiese ortodosse e dalla Chiesa Copta. Il suo successore fu papa Zefirino.

Papa Vittore I

VICTOR, natione Afer, ex patre Felice, sedit ann. X m. II d. X. Fuit autem temporibus Cesaris, a consulatu Commodi II et Gravione usque ad Laterano et Rufino. Hic constituit ut sanctum Pascha die dominico celebraretur, sicut Eleuther. Hic fecit sequentes cleros. Martyrio coronatur. Et constituit ut, necessitate faciente, ut ubiubi inventus fuisset, sive in flumine, sive in mari, sive in fontibus, tantum christiano confessione credulitatis clarificata, quicumque hominum ex gentile veniens ut baptizaretur. Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb., presbiteros IIII, diaconos VII; episcopos per diversa loca XII. Hic fecit constitutum ad interrogationem sacerdotum de circulo Paschae [ut dominico Paschae], cum presbiteris et episcopis factam conlationem et arcessito Theophilo, episcopo Alexandriae, facta congregatione, ut a XIIII luna primi mensis usque ad XXI, diem dominicum, custodiatur sanctum Pascha. Hic sepultus est iuxta corpus beati Petri apostoli, in Vaticano, V kal. aug. Et cessavit episcopatus dies XII.