Papa Vitaliano

Papa Vitaliano (Segni, … – Roma, 27 gennaio 672) è stato il 76º vescovo di Roma e papa della Chiesa cattolica dal 30 luglio 657 alla sua morte. È venerato come santo dalla Chiesa cattolica e dalle Chiese ortodosse.

Papa Vitaliano

VITALIANUS, natione Signensis, provincia Campania, de patre Anastasio, sedit ann. XIIII mens. VI. Hic dixerit responsales suos cum synodicam, iuxta cosuetudinem, in regiam urbem apud piissimos principes, significans de ordinatione sua. Et dum suscepti essent renovantesque privilegia ecclesiae reversi sunt. Quorum elementia per eosdem missos direxerunt beato Petro apostolo evangelia aurea cum gemmis albis mirae magnitudinis in circuitu ornatas. Hic regulam ecclesiasticam atque vigorem, ut mos erat, omni modo conservavit.
Huius temporibus venit Constantinus Augustus de regia urbe per litorarla in Athenas et exinde Taranto, inde Benevento et Neapolim per indictionem VI. Postmodum venit Romam, id est V die mensis iulii, ferias IIII, indictione suprascripta. Et occurrit ei obviam Apostolicus cum clero suo miliario VI ab urbe Roma et suscepit eum. Et ipsa die ambulavit imperator ad sanctum Petrum ad orationem et donum ibi obtulit: die sabbato ad sanctam, Mariam, itemque donum obtulit. Dominicorum die processit ad sanctum Petrum cum exercitu suo, omnes cumcereis, et offeruit super altare ipsius palleum auro textilem; et celebratae sunt missae. Iterum sabbatorum die venit imperator ad Lateranis et lavit et ibidem pransit in basilica Vigili. Item dominicorum die fuit statio ad sanctum Petrum; et post celebratas missas valefecerunt sibi invicem imperator et pontifex. XII dies in civitate Romana perseverans, omnia quae erant in aere ad ornatum civitatis deposuit: sed et ecclesiae sanctae Meariae ad martyres quae de tigulis aereis erant discoperuit et in regia urbe cum alia diversa quas deposuerat direxit. Et postmodum, secunda feria, egressus de civitate Romana, reversus Neapolim, inde terreno perrexit Regio; ingressus Sicilia per indictionem VII et habitavit in civitate Syracusana et tales affictiones posuit populo seu habitatoribus vel possessoribus provinciarum Calabriae, Siciliae, Africae vel Sardiniae per diagrafa seu capita atque nauticatione per annos plurimos, quales a seculo numquam fuerunt, ut etiam uxores a maritos vel filios a parentes separarent. Et alia multa inaudita perpessi sunt, ut alicui spes vitae non remaneret. Sed et vasa sacrata vel cymilia sanctarum Dei ecclesiarum abstollentes nihil demiserunt. Et postmodum, XV die mensis iulii per XII indictionem, praedictus imperator in balneo occisus est.
Et non post multum tempore antedictus sanctissimus vir finivit. Fecit autem ordinationes IIII, presbiteros XXII, diaconum I; episcopos per diversa loca XCVII. Qui etiam sepultus est ad beatum Petrum apustolum, sub die VI kal. febr. Et cessavit episcopatus mens. II dies XIII.