Papa Caio

Papa Caio (Dalmazia – Roma, 22 aprile 296. È stato pontefice dal 17 dicembre 283 alla sua morte. Il suo successore fu papa Marcellino.

Papa Caio

GAIUS, natione Dalmata, ex genere Diocletiani imperatoris, ex patre Gaio, sedit ann. XI m. IIII d. XII. Fuit autem temporibus Carini, a die XVI kal. ian., a consulatu Caro II et Carino, usque in die X kal. mai., Diocletiano IIII et Constantio II. Hic constituit ut ordines omnes in ecclesia sic ascenderetur: si quis episcopus mereretur, ut esset ostiarius, lector, exorcista, sequens, subdiaconus, diaconus, presbiter, et exinde episcopus ordinaretur. Hic regiones dividit diaconibus. Hic fugiens persecutionem Diocletiani in criptis habitando, martyrio coronatur post annos VIII. Hic fecit ordinationes IIII per mens. decemb., presbiteros XXV, diaconos VIII; episcopos per diversa loca V. [Qui post annos XI, cum Gavinio fratre suo, propter filiam Gavini presbiteri, nomine Susanna, martyrio coronatur.] Qui vero sepultus est in cymiterio Calisti, via Appia, X kal. mai. Et cessavit episcopatus dies XI.