Papa Adeodato II

Papa Adeodato II (… – 17 giugno 676) è stato il 77º Papa della Chiesa cattolica, dall’11 aprile 672 alla sua morte.

Papa Adeodato II

ADEODATUS, natione Romanus, ex monachis, de patre Iobiano, sedit ann. IIII mens. II dies V. Tante magnitudinis fuit, mitissimus ac benignissimus, ut omnem hominem a maiore usque ad minimum libenter susciperet. Peregris conpassionem exhibuit, ut etiam unusquisque quod postulavit sine dubio inpetravit. Sed et rogam omnibus ampliavit.
Huius temporibus Mezezius, qui erat in Sicilia cum exercitu Orientali, intartizavit et arripuit regnum. Et perrexit exercitus Italiae per partes Ilistriae, alii per partes Campaniae, necnon et alii per partes Sardiniae Africae; pari modo venerunt Sicilia in civitate Syracusana, et Deo auxiliante interemptus est nec dicendus Mezezius; et multi ex iudicibus eius truncati perducti sunt Constantinopolim simul et caput eiusdem intartae. Postmodum venientes Saraceni Siciliam, obtinuerunt praedictam civitatem et multam occisione in populo qui in castris seu montanis confugerant fecerunt, et praeda nimia vel aere qui ibidem a civitate Romana navigatum fuerat secum abstollentes Alexandriam reuersi sunt.
Hic ecclesiam beati Petri qui est via Portuense, iuxta ponte Meruli, ut decuit restauravit atque dedicavit. Sed et in monasterio sancti Herasmi situm in Celiomonte, in quo concrevisse visus est sanctissimus vir, multa nova edificia augmentavit; sed et casalia conquisivit et in vita sua abbatem vel congregationem ibidem instituit.
Post cuius transitum tantae pluviae et tonitrua fuerunt quales nulla aetas hominum memoratur, ut etiam homines et peculia de fulgore interirent. Et nisi per letanias quas cotidie fiebant Dominus est propitiatus ut potuissent homines triturare vel in horreis frumenta recondere, in tantum ut ex ipsas pluvias denuo legumina renascerentur; et ad maturitatem devenerunt, pro quo capitulo etiam homines mirarentur. Fecit autem ordinationem I per mens. decem., presbiteros XIIII, diaconos II, episcopos per diversa loca XLVI. Qui etiam sepultus est ad beatum Petrum Apostolum, sub die VI kal. Iulias. Et cessavit episcopatus mens. IIII dies XV.